[{{{type}}}] {{{reason}}}
{{/data.error.root_cause}}{{texts.summary}} {{#options.result.rssIcon}} RSS {{/options.result.rssIcon}}
{{/texts.summary}} {{#data.hits.hits}}{{{_source.title}}} {{#_source.showPrice}} {{{_source.displayPrice}}} {{/_source.showPrice}}
{{#_source.showLink}} {{/_source.showLink}} {{#_source.showDate}}{{{_source.displayDate}}}
{{/_source.showDate}}{{{_source.description}}}
{{#_source.additionalInfo}}{{#_source.additionalFields}} {{#title}} {{{label}}}: {{{title}}} {{/title}} {{/_source.additionalFields}}
{{/_source.additionalInfo}}
sed de operibus virtuosis, quia scientia inflat et caritas aedificat ».
8Post autem aliquot dies, cum sederet ad ignem beatus, Franciscus, idem novitius iterum locutus est ei de psalterio. 9Et ait illi beatus Franciscus: « Postquam habueris psalterium, concupisces et volueris habere breviarium. Et postquam habueris breviarium sedebis in cathedra tanquam magnus praelatus, et dices fratri tuo: Apporta mihi breviarium ».
10Hoc autem dicens beatus Franciscus cum magno fervore spiritus, accepit cum manu de cinere, et posuit super caput suum, et ducendo manum super caput suum in circuitu, sicut ille qui lavat caput, dicebat: « Ego breviarium! Ego breviarium! ». Et sic reiteravit multoties ducendo manum per caput. Et stupefactus et verecundatus est frater ille.
11Postea dixit ei beatus Franciscus: « Frater, ego similiter tentatus fui habere libros, sed ut de hoc scirem Domini voluntatem, tuli librum ubi erant evangelia Domini scripta, et oravi Dominum ut in prima apertione libri ostenderet mihi de hoc suam voluntatem. 12Et oratione finita in prima apertione libri occurrit mihi illud verbum sancti evangelii: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, ceteris autem in parabolis. 13Et ait: Tot sunt qui libenter ascendunt ad scientiam quod beatus erit qui se fecerit sterilem amore Domini Dei ».
14Elapsis autem pluribus mensibus, cum esset beatus Franciscus apud locum Sanctae Mariae de Portiuncula, juxta cellam, post domum, in via, praedictus frater iterum locutus est ei de psalterio. 15Cui beatus Franciscus dixit: « Vade et facias de hoc sicut dicet tibi minister tuus ». Quo audito, frater ille coepit redire per viam unde venerat.
16Beatus autem Franciscus, remanens in via, coepit considerare id quod dixerat illi fratri. Et statim clamavit post eum dicens: « Exspecta me, frater, expecta! ». 17Et ivit usque ad ipsum, et ait illi: « Revertere mecum, frater, et ostende mihi locum ubi dixi tibi quod faceres de psalterio sicut diceret tibi minister tuus ».
18Cum ergo pervenissent ad locum illum, beatus Franciscus genuflexit coram fratre illo, et dixit: « Mea culpa, frater, mea culpa; 19quia quicumque vult esse frater Minor non debet habere nisi tunicam, sicut regula sibi concedit, et cordam et femoralia; et qui manifesta necessitate coguntur, calciamenta ».
- The Latin text reads in cathedra [in a chair of authority]. The nuance refers to the cathedra, a word signifying a position of authority such as a royal throne, a bishop's see, or a teacher's platform. Cf. infra, 2MP 48 where a corpse is exaltetur in cathedra [raised on a throne].
Speculum Perfectionis, Fontes Franciscani, p. 1855-1857